tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra
Iudaeae timuerunt valde a facie eius
tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret
Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et
templis earum
et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho
et praeoccupaverunt omnes vertices montium
et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt
frumenta in praeparatione pugnae
sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant
contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta
Dothain et universis per quos transitus esse poterat
ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad
Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat
inter montes
et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis
sacerdos Domini Heliachim
et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et
humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum
et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes
prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini
operuerunt cilicio
et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in
praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et
civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus
tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem
Israhel adlocutusque est eos
dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si
manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu
Domini
memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in
virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis
suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro
pugnando sed precibus sanctis orando deiecit
sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in
hoc opere quo coepistis
ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum
permanebant in conspectu Domini
ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant
praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis
super capita eorum
et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret
populum suum Israhel